HISTORIA EVANGELICA

CAPUT VI: De cantico angelorum, et circumcisione Domini

#Luc. II#Mich. IV#Luc. III#Luc. II

Et pastores erant secundo milliario a Bethlehem, in regione eadem custodientes vigilias noctis super gregem suum. Mos fuit antiquioribus, in utroque solstitio, vigilias noctis custodire ob solis venerationem. Qui forte mos etiam apud Judaeos ex usu cohabitantium inoleverat. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, annuntians eis natum Salvatorem in Bethlehem, et in signum positum puerum in praesepio nuntiavit. Et facta est cum angelo multitudo angelorum dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, quia per Christum glorificatus est Pater, et pax facta inter Deum et hominem, inter angelum et hominem, inter Judaeum et gentilem. Pro hac multitudine angelorum, vel pro grege pastorum volunt quidam illum locum prophetice dictum turrim gregis, ibi. Et tu, turris gregis nebulosa, cum tamen jam non primo contraxerat hoc nomen locus idem, quia Jacob gregem ibi pavit, cum Rachel parturiret. Et transeuntes pastores, usque Bethlehem invenerunt verbum, quod factum erat ad eos, et qui audiebant, mirabantur super his quae dicebantur a pastoribus ad eos. Maria quoque conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo, de qua natus est Jesus, ut putabatur filius Joseph. Christi enim generatio sic erat: Prima quidem hominis conditio de terra, secunda de latere viri, tertia ex viro et femina, quarta sic erat, ut nasceretur sine viro homo de femina. Unde et appropriata circumlocutione pro nomine Christus filius hominis dictus est. Prima et secunda generatio ruerunt, in tertia de ruina generamur, in quarta de ruina suscitamur. Octavo die circumciderunt puerum, et declaraverunt nomen ejus Jesum, quod impositum erat ei ab angelo priusquam conciperetur.